monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 66, 2
Prima est ergo mundi huius aetas, ab Adam usque ad Noe, continens annos, iuxta Hebraicam veritatem, M,DCLVI, iuxta Septuaginta interpretes MM,CCXLII, generationes iuxta utramque Editionem numero X. Quae universali est deleta diluvio, sicut primam cuiusque hominis oblivio demergere consuevit aetatem; quotus enim quisque est qui suam recordetur infantiam?